- AGGER
- I.AGGERItinerarius, apud Amm. Marcellin. l. 18. et 19. Agger publicus, l. 2. Cod. Theodosiani, ne quis in palat. maneat et l. 4. et 5. Cod. eod de Itinere mun. Iter est publicum seu via militaris, quae etiam simpliciter Agger dicta est, in Gloss. Agger, strata via publica; et apud Servium adl. 5. Aen. v. 273. Agger est mediae stratae eminentia coaggeratis lapidibus strata. Vide infra in voce Via, et plura in hanc rem, apud Bergerium de Viis Imperii, laudatum Carolo du Fresne Glossar. Salmasio ad Solinum, Aggeres dictae sunt omnes viae publicae stratae, tam in Urbe, quam extra Urbem. Equidem intra Urbem, in iis Aggeribus, iuxta domos arbores plantatas, ut in tecta scanderent Zizyphaque imprimis ac tuberes ad hunc usum expetitas fuisse; Malum item Medicam vel citrum, addit. Ita certe Plin. l. 15. c. 14. ubi de Zizyphis ac tuberibus, Divi Augusti novissimis temporibus in castris sata, baccis similiora quam malis; sed Aggeribus praecipue decora, quoniam in tecta iam silvae scandunt. Vide Salmas. d. l. p. 609. Pulchram istiusmodi viae publicae descriptionem habes apud Paulinum Petronium de vita Martini l. 4. v. 153.--- qua publicus AggerPorrigit erectam per plana iacentia molem:Ut via constratis solidata atque edita saxisVergeret infusos in concava subdita nimbos,Et gravis in duro non sideret orbita colle;Mersaque ne luteum sorberent plaustra profundum;Sed summae vix dorsa viae vertigerotarumRaderet, haud ullô signans vestigia sulcô,Sed procul impacti tinnitus prodere ferri etc.De Aggere Militari vide infra etiam ubi de Oppugnatione urbium. In Sabacone Aethiope Aegypti Rege humanitatis argumentum fuit, quod capitalium facinorum reos non addixerit morti sed Aggeribus: quô pactô urbes maxime Bubastus, sublimiores factae sunt, quam pridem a Sesostre, Herodot. l. 2. c. 137.II.AGGERunum e Nili fluv. nominibus, postquam ex lacu Heptagono profluxit. Vitruvius apud Hermol. Barbar. in Plin. l. 5. c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.